- NEOMAGUS
- I.NEOMAGUSRegnorum civitas in Britannia, Ptol. hodie Guildford Lhuydo; Talborus idem cum Noviomago Antomni esse putat, et hodie Croyden dici. Vide omnino Guil. Burtonum in Antonin. Itin. p. 175. longitud. 19. 38. latitud. 52. 15. Nunc Voodcote, 9. milliar. Anglic. a Londino in Meridiem. Camden. Sanso.II.NEOMAGUSetiam eidem Ptol. urbs Nemetum in germania superiore in Palatinatu apud Rhenum, teste Ioh. Heroldô, vulgo Odenheim, vel Udenheim. Sed Ferrario ipsa Spira potius, vide Nemetes, videtur, ita ut eadem sit Neomagus Antonini, et Ptolemaei, 1. cum dimid. leuc. a pago Udenheim, qui nunc philippoburgus, arx munitissima.III.NEOMAGUSoppid. Galliae Celticae Ptol. San Salveur Villanovano in ora normanniae Boreali, et maritima, a Iuliobona, 4. leuc. in Occasum, sicut ab ostio Sequanae. Sed est potius urbs Lexoviorum, vulgo Lisieux; nam apud Ptol. mediterranea est, non maritima, cui etiam Noemagus dicitur. Vide Noviomagus Lexoviorum, seu Lexovium.IV.NEOMAGUSoppid. Galliae Narbonensis in finibus Tricastinorum, Ptol. Nyon. teste Ioh. Poldô. Et in Gallia Belgicâ, in finibus Trevirensium, vulgo Numagen, pagus ad Mosellam, a Treviris 3. leuc. in ortum. Et in Campania, Nogent sur Seinehodie, inter Agendicum 7. et Trecas 12. leuc. in fin. Senonum.V.NEOMAGUSvide NOVIOMAGUM
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.